Pagina (470/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sed scias, primum hoc exemplar esse, quod mitto. Volo enim cum caeteris 500, propriis impensis excusis, Galileum expectare, qui brevi tempore ad nos veniet. Tum ipse adibo, et unum eidem in manus proprias praesentabo. Me Deo, et illis cui dedico, commendabo. Scopuli maris Hadriatici non nocebunt. Ululandum contra Galileum? Sed non in plumbo; argentum videre, pro Peregrinatione, brevi cito cito cupio. Eo tuas spectabo....
     
     
     
      347**.
     
      [MARTINO HORKY a FRANCESCO SIZZI].
      [giugno 1610].
     
      Bill. Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. XIV, car.89-90. - Copia di mano di ALESSANDRO SERTINI. Di fuori, di mano di GALILEO, è scritto: "Lettera di Martino al S. Sizi".
     
      Mitto tibi meam Perigrinationem contra Nuncium Sydereum: illam nemo Bononiae vidit. Ecce tibi, amice, omnia dicam.
      Feci impensa in hoc negocio, inscio Magino, Mutinae. Ille, cum rescivit, statim iuravit hoc modo: Per Dio S.o, Sig.r Martino, se voi scriverrete contro 'l Galileo, io voglio voi impedire, et voglio fare che voi non potete andar fuora senza grandissima burla dell'Italia. Ego nihil moror Maginum; et tibi iam formalia verba scribo D. Kepleri, ubi sic ad me ait: "Haeres tu quidem adhuc in pristina dubitatione super Galilei syderibus: non miror nec culpo: philosophantium sententias oportet esse liberas. At si me respicis, simul et candor bene stat iuxta libertatem. Quod si impugnasti quod iam probas tecum, age, mihi gratificare, qui veritatem, qui te, amo; sollicitudine me libera, et ad Galileum perscribe, quid, lecta mea Dissertatione, credere incipias, quod antea tibi veri dissonum videbatur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galileum Deo Hadriatici Galileum Peregrinatione Martino S. Sizi Perigrinationem Nuncium Sydereum Bononiae Magino Mutinae Per Dio S Martino Italia Maginum Kepleri Galilei Galileum Dissertatione