Pagina (522/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Firenze.
     
     
     
      387*.
     
      MICHELE MAESTLIN a GIOVANNI KEPLER in Praga.
      Tubinga,7 settembre 1610.
     
      Bibl. Palatina in Vienna. Cod. 10702, car. 36. - Autografa.
     
      .... Iam hac occasione huius Martini Horckii, viri, ut animadverti, in rebus mathematicis et aliis literis non aspernandi, de Galileo novorum planetarum autore et inventore haec scribam. Hic Martinus profecto me magna solicitudine liberavit. Egregie sane tu in tuo scripto (cuius exemplar, a te mihi missum, lectu iucundissimum est; pro quo etiam ingentes tibi ago gratias) Galilaeum deplumasti: videlicet, quod non ipse novi huius perspicilli primus fuerit autor; quod ipse non primus in luna animadverterit impolitam superficiem; quod non primus mundo ostendat plures in caelo stellas, quam quas hactenus in veterum scriptis annotatas habemus; et quae caetera sunt. (In qua Dissertatione, pro honestissima etiam mei facta mentione tibi rursus gratias ago, non quas debeo, sed quas possum maximas.) Unum restabat, quo adhuc exultare potuit: videlicet observatio ipsa 4 planetarum novorum circa Iovem. Hanc clavam ipsi exterorum nemo ex manibus extorquere potest, quia hic nulla valent argumenta theologica, philosophica, astronomica, optica, etc. Ea omnia poterat eludere. Nam Sacra Scriptura numerum planetarum nobis non prodidit, quin potius Dei sapientiam et potentiam immensam praedicat, cuius nostra mens capax non sit. Philosophia nobis perfecte cognita non est; sed quocunque in ea nos convertimus, videmus nobis, ex infinitis, paucula esse nota, et quotidie plura inveniri, quae antea erant incognita.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Praga Vienna Martini Horckii Martinus Galilaeum Dissertatione Unum Iovem Sacra Scriptura