Mathemata quam sint inexausta, quis mathematicorum ignorat? Exemplo sit unica arithmetica cossica, quam quadratam quidem utcunque habemus cognitam: quidam eam in cubicis etiam adoriuntur; sed ubi in quadratis quadratorum, in sursolidis et aliis quantitatibus, quae in infinitum assurgunt? Certe ego in eo infinito quantitatum arithmeticarum campo existimo residere veram circuli quadraturam. Sed haec praeter institutum. Astronomorum nullus hactenus hos 4 planetas novit. At diceret Galilaeus: Instrumentum hoc eos observandi non habuerunt. Quid de opticis? Quicquid alius opposuisset, etiamsi longe perfectius confecisset perspicillum, so were doch keines besser denn dass seine gewesst. Sein Uhr were recht gangen: es müsste vil ehe die Sonn nicht recht gehen. Verum hic Martinus Horky nos hac solicitudine liberat; qui deceptionem visus animadverterat non in alio simili, sed in ipsius Galilei perspicillo, ipsumque autorem suo proprio gladio sic iugulavit, ut cum antea exemplaria Siderei Nuncii multa passim in Italia extarent, nunc nullum amplius (sicut refert) prostet venale. Idcirco ipsius Martini scriptum (Peregrinationem inscribit) mihi vehementer placet: loquor autem de iis quae in eo proprie ad rem faciunt: caetera enim, quae in eo non pauca sunt, plane omissa optarem. Non enim dubito quin ad illa caetera Galileo respondendi materia non sit defutura, adeo ut, propter copiam eorum, principalem quaestionis statum sit magno silentio praeteriturus. Sed dies dabit quid responsurus sit.
| |
Galilaeus Instrumentum Uhr Sonn Martinus Horky Galilei Siderei Nuncii Italia Martini Peregrinationem
|