Pagina (556/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Fiorenza.
     
     
     
      419.
     
      GIOVANNI KEPLER a [GALILEO in Firenze].
      Praga, 25 ottobre 1610.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. III, T. VII, 2, car. 12-13. - Autografa.
     
      S. P. D.
     
      Ex literis tuis, Celeberrime Vir, quas ad Ill.m Oratorem Florentinum Cal. Octobribus Florentia misisti(919), salutem, qua me impartiri voluisti, percepi, proque ea gratias ago, teque mutua mea impertior. Ad caetera, quae desiderasti, D. Segethus, quid nobis in commune visum, meo loco respondebit: nam in Italica tyro sum. Narrationis etiam meae(920) exemplum ex ipsius literis accipies. Querelam tamen super ipsius facto reticere non possum, qui nimio tui, nonnullo etiam mei, studio, sed praepostero, sed pertinaci, Epigrammata sua meae Narrationi per vim subnexuit(921): nobilissima illa quidem et in te honorificentissima, sed quibus ego semper existimavi Narrationem meam adulationis in te suspectam redditum iri, praesertim si quo pacto innotescat, quid ad me promovendum ex instinctu Ill.mi Oratoris moliaris. Tunc enim invidi detrectatores, quorum pleni sunt hodierni literatorum coetus, aperte prorumpent, et causabuntur mulos mutuum scabere. Saepe monui, sua seorsim ederet: caeterum is ita se comparaverat, ut citra offensionem repelli non posset. Quod tanto concessi facilius(922), quod perpenderem, temporis diuturnitate omnes furiosorum oblocutiones facile expiraturas, Iove interim cum sito suo famulitio perpetuam semitam pergente.
      Certiorem te reddo, venisse ad me hesterna die Martinum Horky, reducem ex Italia, quamvis passim in itinere moras nexuerit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Firenze Celeberrime Vir Oratorem Florentinum Cal Florentia Segethus Italica Epigrammata Narrationi Narrationem Oratoris Iove Martinum Horky Italia