Sin oculos in teipsum convertis, equidem non adeo decorum nec ex gravitate tua est, proiectam hanc lacessendi et impetendi libidinem in curae parte ponere, aut sumptus in publicandas eius refutationes impendere. Si doctus vir esset, si alicuius nominis, aliud dicerem. Plane existimo, tum demum pravum vulgus hominum aliquid tributurum huic futili scripto, cum tu contra id, seu ipse seu per alios, insurrexeris. Nam imperitia suspiciones etiam de innocentissimis suppeditat. Omnino magni animi est, mediocria etiam parvi aestimare et contemnere. Contra, si ceperis altercari cum uno, excibis et caeteros; passim occasiones praebebis obloquendi etiam levibus, si de scopo ipso(929) nullam spem habent. Praeterea(930), si dissimulaveris, principum morem sequeris; sin autem responsabis, ad scholasticorum subsellia rursum descendes. Atqui non habes iam a quo expectes insanos clamores: Responde, responde, de suggestu descende: relinque igitur scholae, qua de exiisti, mores suos. Atque haec in genere, de quibus tu videris. Meam in specie epistolam unice contendo omitti. Quod si non persuasero, saltem summas facias, rogo, argumentorum seu responsionum mearum. Denique, si ne hoc quidem obtineo, saltem titulos personales et probra verborum, iustissima quidem, sed iam remissa, expungas: cuiusmodi sunt, quod aio, nondum ipsum famae suae curam habere (contra quod ipse totam vitam suam ad examinandum proposuit), quod petulantiam illi tribuo, quod sputum hominis vocito, quod proditionem incuso, quod sycophantiam, quod scurram appello.
| |
Responde
|