Pagina (563/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quod si quis in schemate praemisso distantiam TX, idest verticis illuminati a termino lucis apparente, sumat pro tangente vera, quae est VX, eum graviter hallucinari et in computo errare necesse est. Tale quid hoc loco Autori contigisse suspicor(935), praesertim cum videam, mensuram altitudinis AD 4 987/1000 cum ea quae ex altera Galilaei observatione elicitur, non convenire: quam nunc quoque suspiciemus.
      Scribit Galilaelis, pag. 14(936), haec verba: Permultae apparent lucidae cuspides intra tenebrosam lunae partem, omnino ab illuminata plaga divisae, quae paulatim, aliqua interiecta mora, magnitudine et lumine augentur, post vero secundam horam aut tertiam reliquae parti lucidae et ampliori iam factae iunguntur. Haec altera est observatio, quae nostro instituto accomodari potest: secundum quam cacumen montis D a puncto contactus C (sive illud incidat in terminum lucis apparentem, sive non incidat) separatur intervallo non maiori, quam ut post duas tresve horas plagae lucidae adnecti et cum ea continuari possit; idest ut a prima verticis D illuminatione transactis duabus aut tribus horis, ipsa montis radix A quoque illustretur, propagato naturali lucis termino ex C usque in A. Supputemus igitur quantus sit arcus CA, tribus horis competens, sumpta proportione a motu menstruo, qui absolvitur diebus 29 1/2 fere: hoc modo. Ut se habet tempus dierum 29 1/2 ad ambitum globi lunaris grad. 360°, ita spatium horarum 3 ad arcum CA, vel angulum CEA, 1°. 31'. 32": hic angulus in tabula secantium ostendit lineam EAD miliarium 1000 354/1000, quandoquidem radius lunae EC supponitur 1000 miliarium; qui ablatus ex EAD, relinquit altitudinem AD tantum 354/1000 unius miliaris.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Autori Galilaei Galilaelis Permultae Supputemus