Ex quo maxima apparet inter has duas observationes discrepantia: quarum illa montem AD ultra quatuor, et fere ad 5, miliaria extollebat; haec fere ad tertiam unius integri partem eandem contrahit. Quo fit ut mihi persuadeam, Autorem (quod pace eius dictum volo) in illa observatione, quae tangenti DC tribuit vigesimam diametri partem, lapsum esse. Nam illa stante, necesse est ut angulus CEA sit 5°. 42'. 38"; ex quo deinde sequitur, verticem D a sole illustrari non tantum duabus aut tribus, sed undecim horis integris et amplius, priusquam plagae lucidae iungatur, siquidem quae ratio est 360 graduum ad dies 29 1/2, eadem est arcus CA 5°. 42'. 38" ad horas 11, min. 14: quod temporis spatium cum admodum magnum sit, procul dubio a Galilaeo dudum deprehensurum et annotatum fuisset, cum trium et duarum horarum intervallum silentio non praeterierit.
De his itaque velim ipsum Autorem (qui ob publicatas suas observationes laudem nunquam intermorituram apud omnes doctos et gratam posteritatem(937) meritus est) moneri, ut praedictas Nuncii Syderei controversias ipse inspicere et pro rei exigentia illas corrigere, ac tandem, iteratis observationibus iisque inter se collatis, certius quid de hac re statuere ac nobis communicare, possit.
Ioan. Georg. Brenggerita sentiebat.
421.
GIOVANNI KEPLER a [GIULIANO DE' MEDICI in Praga].
[Praga, 18 ottobre 1610].(938)
Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. III, T. VII, 2, car. 76. - Autografa. Tale autografo fu trasmesso a GALILEO, di cui mano, al di fuori della lettera, si legge: "S. Keplero".
| |
Autorem Galilaeo Autorem Nuncii Syderei Praga Praga
|