Ill.me et Rev.me D.e Col. me
Legi Galilaei literas ad Ill.am D.m Vestram, et illum praecipue locum, ubi existimat, me, nimio properandi studio, transiliisse locum insignem in illo hostili scripto adversarii sui, ubi in palpabili perversione scopi mei praecipuum suum fundamentum ponit; quasi ego errorum occasiones, quibus Galilaeus sit deceptus, pag. 34 Dissertationis meae(939) clarissime detexissem.
Ad haec respondeo: Cum ad Galilaeum scriberem, ignarus an ille publicam facere vellet epistolam meam, nullus dubitavi quin Galilaeo ipsi, citra meam instructionem, facile apparitura sit sinistra acceptio mei textus; caeteris vero non putabam me scribere, et si etiam ederetur epistola, non defuturum sibi Galilaeum, sed nota luculenta lectoribus facile detecturum fraudem, seu commissam seu admissam: eoque delevi totam illam fraudis detectionem ex epistolae meae concepto, contentus illam absorpsisse verbis hisce: RELIQUA RIDEO, et postea paragrapho INVENIT TAMEN ISTA SYCOPHANTIA, item ET IMPERABIT etc.(940)
Sed quia mavult Galilaeus, meis quam suis verbis patere lectori sensum meorum verborum pag. 34 Dissertationis, age, ex meo concepto exscribam deleta. Sic enim erat scriptum initio: Extat epistola mea, illa loquatur. Ipse transilit triginta tres paginas, et in ultima arripit nescio quid, quo infoelicissime intellecto stupiditatem prodit ingenii. Existimat, me disci planum hoc dicere, quod alias lentem dicunt exteriorem et ad stellas conversam. Toto, ut vides, coelo errat. Ego ex tuis novis planetis discos feceram, non ex vitris(941); illorum planum (non vitri planum) ad Iovem conversum esse dixeram.
| |
Rev Galilaei Vestram Galilaeus Dissertationis Cum Galilaeum Galilaeo Galilaeum Galilaeus Dissertationis Extat Iovem
|