Hinc notam allucinationis mihi inuris; attamen immerito quidem, mi Brenggeri; luminosi et enim verticis elongationem non ab anfractuoso et, quod consequens esset, incerto illuminationis confinio, sed a veraci termino, a puncto scilicet contactus, radii illustrantis desumpsi. Id autem quo pacto a me praestitum sit, licet ex iis quae in Nuncio scripta fuerunt quispiam colligere posset, in tui tamen gratiam lucidius explicare non pigebit.
[vedi figura 425a.gif]Integram [vedi figura luna2.gif]ae faciem in duas praecipuas partes, magnas(975) ambas atque naturali oculo conspicuas, divisi: quarum altera obscurior, ac veluti magna quaedam nubes nigricans, faciem ipsam inficit; cuius faciei(976) reliquum, dum lumine solari perfunditur, clarius nitidiusque effulget. Ingentes illas maculas, acie naturali spectabiles, veteres seu antiquas appellavi, easque fere omnes(977) superficiem aequabilem ac perpolitam obtinere scripsi; id enim perspicillum luce clarius ostendit; veluti, e contra, clariores [vedi figura luna2.gif]ae plagae eminentiis lacunisque confertae eiusdem instrumenti beneficio spectantur. Ex his sequitur, terminum illuminationis partim aequabiliter, partim vero tortuose ac anfractuose, protendi: qua enim super magnas maculas incedit, aequabili ac perpolita linea designatur; qua vero lucidiorem, lacunosam nempe ac montuosam(978), regionem intersecat, flexuosus admodum atque anfractuosus spectatur: veluti apposita praesefert delineatio, in qua [vedi figura luna2.gif]ae globus integer AKHL; pars illuminata, AKH; terminus lucis, ductus AGH; cuius pars DE, ubi illuminatio magnae maculae teminatur, aequabiliter extenditur, reliquae vero partes ABD, FGH, tortuosae admodum extant, termini illuminationis lucidiorum [vedi figura luna2.gif]ae partium existentes.
| |
Brenggeri Nuncio
|