Pagina (572/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Scias insuper velim, omnes fere antiquas ac magnas maculas altissimorum montium iugis undique esse circumseptas; quod ex eo intelligas licet, quia, cum supra tum infra singulas, dum a confinio lucis per medium secantur, prominent, ac supra tenebrosam [vedi figura luna2.gif]ae partem longo ductu extenduntur, quaedam quasi promontoria luminosa, intra quorum sinum reliqua magnae maculae pars intercluditur. Delineationes BCD, EFG harum eductionum imagines tibi repraesentant.
      Ex his iam habes, eruditissime Brengger, et terminum illuminationis exactissimum, ac prorsus eundem cum puncto contactus, designatum a linea DE; habes et verticum illuminatorum remotiones DC, EF, quas facili admodum negocio ad terminum DE conferre potes, nec non etiam ad integram diametrum AH. Scias insuper, non semel offerri etiam cuspides illuminatas e regione partis confinii DE, consimiles iis quae notis I, I indicantur; ex quarum distantia de altitudine eorundem ratiocinari obvium fit. Quae cum ita se habeant, omnem tibi in hac methodo dubitandi ansam ablatam esse reor(979).
      Ne quid autem hac in parte, animadversione dignum, intactum relinquatur, silentio minime involvam (quod geometrica libertate dictum esse velim), aliqua me corripi dubitatione, num omnino(980) vere a te scriptum sit, lineam distantiae a vertice luminoso ad confinium lucis a me usurpatam (cum ad flexuosum decursum lineae confinii terminatur(981)) longiorem esse, quam si ad naturalem lucis terminum, ita a te vocatum, referretur: existimas enim(982), ob montuosam [vedi figura luna2.gif]ae superficiem, punctum veri ac naturalis contactus inter verticem illustratum et flexuosum lucis terminum cadere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Brengger