Pagina (575/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Iam si dorsi DC declinatio secundum lineam CD extendatur, extensa illa versus(998) G, patet quod, constituto sole paulo supra radium CDG, tota vallis DCB erit luminosa, iunctaeque erunt luces verticis B et termini D per continuationem spacii luminosi DCB: quod si abrupta magis foret montis declinatio DC, nempe secundum lineam HDI, iam sole in G constituto, interstitium HC adhuc tenebrosum foret, cuius umbra plagam luminosam BC a lucida DE disterminaret, nec prius iungerentur lumina, quam sol ad lineam HDI pertingeret; quod longum post temporis intervallum accidet. Non licet, igitur, ex mora coitionis luminum sublimitatem montis ABC venari.
      [vedi figura 425d.gif] Dices, sat esse tibi perceptionem temporis, quo altitudo BC illustratur? Verum et haec mutabilis ac dubia(999) paenitus est: quis enim finem illustrationis montis a principio illuminationis plani distinguet? Sed, quod magis urget(1000), esto in apposita figura idem mons ABC, transeatque idem radius BDEF per trium montium vertices B, D, E: constat, sole posito in linea EF, illustrari apicem B; eius vero radius citius ad radicem C perveniet, si obex remotior fuerit, nempe in loco E; tunc enim, ducta linea CEG et in ipsa posito sole, perveniet radius ad punctum C: si vero obiiciatur mons vicinior, nempe D, non profecto illustrabitur radix C, nisi cum sol in CDH locetur; quod serius fiet. Vides, igitur, quanam ratione idem mons aliis atque aliis temporibus illuminetur, pro diversis remotionibus(1001) interpositorum corporum: ex quo anceps atque incerta redditur omnis calculatio in altitudine disquirenda.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Dices