Pagina (576/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Nec forte credas, te declinare posse incomoda ac difficultates consimiles, producendo illustrationis radium, non per sinuosum confinii ductum, sed per exquisitum naturalemque contactum; iisdem enim detineberis angustiis: eadem enim altitudo citius modo, modo vero tardius, illuminabitur, licet ex eodem aequabili et perpolito orizonte proveniat irradiatio. Sit enim sphaerica superficies BCD, montis alicuius elevatio BA, tangens vertici A occurrens(1002) sit EDA; sit autem mons modo praeruptus, ac fere ad perpendiculum erectus, secundum lineam AB(1003), modo vero leniter ascendens secundum lineam CA. Si igitur per punctum C ducatur tangens, quae utrinque extendatur, super hac erit tota linea montis CA, et infra eandem erit pars rupis AB: quare sol, in ipsa tangente locatus, totam extensionem CA illuminabit, sed rupis AB inferior pars adhuc in tenebris erit. Constat itaque, undique esse angustias.
      [vedi figura 425e.gif]Amplius, ne te praetereat, nullas alias observationes, seu a mora coitionis luminum, seu a distantiis verticum a confinio lucis, petitas, accomodas esse altitudinibus dimetiendis, nisi quae habentur circa lunae quadraturas; ibi enim tantum distantias directe, non autem oblique, intuemur, luminumque copulas citra erroris periculum prospicere possumus: at cum [vedi figura luna2.gif] in quadrato fuerit, non tam diu supra orizontem noctu versatur, ut remotissimarum cuspidum lumina cum confinio lucis applicentur. Atque ex his manifestum esse reor, secundam illam methodum, a te propositam, non modo dubiam atque perplexam, verum impossibilem(1004) forte, existere


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710