Incipis ab inopinati successus exaggeratione in re specillaria. Oppono me, vestigia Scaligeri premens. Cum Cardanus in immensum extulisset typographiam velut ab inopinato successu, Scaliger negavit difficilem aut fortuitum transitum a sigillis, quae veteribus cognita, ad typos aeneos. Sic ego nunc nihil admodum novi inventum dico in tubis bilentibus, cum in usu fuerint lentes simplices. Etiam quod obiecta caelestia attinet, semper ego, ex quo astronomiam colo, specillis adhibitis plures minutioresque et distinctiores vidi stellas, ipsamque lunae faciem, in defectibus praecipue, nitidiorem. Nam quod assensum meum ante haec tempora cohibui, vereor ut, qua in re illum cohibui, id ne nunc quidem frustra sit. Hoc enim proponebat Caesar, per specula et specilla efficere, ut literae minutissimae, multis milliaribus remotae, sic legerentur ac si praesentes essent. Et ut ad caelestia haec accommodem, specilli huius fabrica nititur huiusmodi geometricis principiis, ut, quoad effectum, infinita videri possit. Non existimo tamen, ut montes in luna et valles, sic arbores quoque et cervos aut naves, in lacubus iis fluitantes, olim repraesentatum iri. Argumento utor eodem quo olim. Nam ut a๋ris, sic aetheris quoque, si modo corpus est, aliquis necessario color est: quem si lumen stellularum solisque in luna reflexum superat, at non superabit minutissimae rei lucula. Eorum enim quae sunt eiusdem generis, ut coloris in aethere et coloris in superficiebus densarum creaturarum lunarium, proportio mutua inverti potest continenti minoris auctione aut minoris diminutione.
| |
Scaligeri Cardanus Scaliger Caesar
|