Pagina (596/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Quis vero tu, vel tandem qui, cum etiam me intus et in cute nosse profitearis, nomen tamen celas? Anne hoc simulas, ut tutius lateas meamque eludas indaginem, obiecta hac falsa specie? Credo equidem, et hoc inquirendi vestigium desero: non enim me nosti penitissime. Aberrasti a foribus, fallit te coniectura: seria disserui cum Nuncio Galilaei. Si error est, genuinus est, minime fictus. Audiam igitur, uti tua instrumenti Galilaei descriptio meae fabricae descriptae redarguat errores. Equidem prolixam tuam et liberalem voluntatem erga me lubens exosculor, qui me eo argumenti genere censueris exhilarandum; eoque nomine et Seussio meo gratias debeo, qui a solito officiorum, quae inter nos exercemus amici, tramite non deflectit, et simul subirascor, qui, cum consolari debuerit afflictum curis imminentium, immisso hoc personato equite in ludendi necessitatem me coniecerit. Qui si tibi adeo familiaris est, ut meam festivitatem eum esse scias; si praeterea tua est illa commoditas alia quam a festivitate percipiatur; si denique pietatis legibus ei usque ad nominis etiam opprobria es obligatus; quis tu igitur es? et quaenam haec pietatis amphibologhìa a Seussio ipso nexae? an ab alio, qui te huic obstringere necessitudini iure potuit? En vero, personam paulo ante plagosam, dum e latibulis insultaret, nunc, postquam intra manus eam tento pertentoque, mitissimam, manusque supplices tendentem. Opprobrium simulat in summa laude, imperitiam post demonstrationem scientiae; et simul dextro pede post sinistrum vibrato, mihi iuxta stanti posticam infert plagam, quia Galilaeum reprehensurus carere debui omni naevo.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Nuncio Galilaei Galilaei Seussio Seussio Galilaeum