Pagina (598/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Rursum, necessitatis causa putabam fieri tubae formam; lentes enim convexas non posse poliri, nisi sint iustae latitudinis, ut ita manus artificis, stylum tenens, quo vitrum applicatur, coti rotato subnixa, lata vitri basi, minus incumbat in latus alterutrum, minusque decedat rotunditati; politas igitur lentes adeo latas non posse citra periculum diminui exteriori limbo, itaque totae ut inseri possint, necessario foris hiare canalem; angustum vero fieri circa oculum, ut manu teneri possit. At postquam alia post alia, et denique quoddam ipsius Galilaei, tractavi, etsi id erat tecto vitro convexo usque ad angustiam grossi Polonici, deprehendi, praesertim noctu ad lumen stellarum, totum, quantum erat, vitrum patere posse, nullo etiam intus diaphragmate obstante: atque ita tandem postliminio reduxi meas demonstrationes fabricamque in Dissertatione descriptam, cui propter falsas delationes insufficientis experientiae nuncium remiseram. Nam erat mihi in animo, in descriptione fabricae, totum convexum versus stellas patere debere.
      Sequitur tubulus, qui cavum vitrum gerit, ductilis seu exemptilis. Eius usum fabricae ais ignorare te. Docebo. Plane ita est: nisi ductilis fiat, indagari vitrorum iusta distantia non potest pro videndis remotis. Alter usus: ut, quia distinguuntur oculi facultatibus, igitur variabilis vitrorum distantia posset sublevare omnes; alius enim alio longius educit tubulum, ut distincte videat; qui tamen longissime educit, ille etiam maxima rei visibilis quantitate fruitur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaei Polonici Dissertatione