Pagina (599/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Tertia utilitas in eo: ut qui res propinquas minutissimas in maxima quantitate vult videre, is distantiam vitrorum augeat; quo nomine nulla unquam longitudo, nulla vitrorum distantia, omnibus omnino rerum appropinquationibus sufficit.
      In lentium crassitie nihil est situm, dummodo figura ad hanc attemperetur; hoc potius incommodi habent crassae omnes, quod pro crassitudinis modulis etiam lucem imbibunt suae substantiae coloribus et tenebrositate. Caeterum de politurae effectu puto te recte ratiocinari, quod, antequam poliantur, sint eiusdem crassitiei.
      Bracteola stannea duos habet usus: unum in materia, quae spissa simul est et tamen mollis, quare vitrum incumbens tutum praestatur; alterum in figura, quod tegit vitrum usque ad angustum foramen contra copiam lucis diurnae. At de nocte removenda est, ut vitrum latius plus lucis a quolibet puncto lucente sparsae admetiatur oculo. Hoc idem eandem ob necessitatem iam a rerum primordio et natura est amplexa in conformatione pupillae oculi, quae naturali motu connivet et coit ad multam lucem, subito patescit ad tenebras: id licet experiaris, caput a fenestrae conspectu ad penetralia obscura vertente, si eius pupillas in utroque situ de proximo inspexeris. Atque en verum antea dictum, tubae formam nihil vitris aut visioni conferre. Nam quid os laxum conferat canalis huius, si vicissim obtegitur bractea stannea?
      Ad vitra transis. Spirant tua vestigia violas, quacunque incedis. Atque ego tot tuis artibus, tot festivitatibus, quibus tuam personam, imo vero quibus tuum nomen tuumque vultum sub persona latentem, depinxisti, in epistola hunc superscribam titulum: Hic Gratiarum soboles, lepos est; Naturae simia; Pegasus philosophiae; Lyra eloquentiae.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Hic Gratiarum Naturae Pegasus Lyra