Pagina (601/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cum ergo distare debeat cavum ab hoc radiorum concursu, iam igitur omnis illa fabricae meae subtilitas, a me meticulose observata, irrita efficitur; etsi, si observaretur, non impediret effectum, iuvaret potius. Hanc itaque plagam non declinabo; recte sentis. Non tantum tu in Galilaei instrumento frustra consectareris gradus et minuta, quia Galilaeus ad numerum non respexit, sed mechanicam explorationem magistram habuit, sphaericam unam superficiem fecit, alteram planam (quam insuper etiam excavari magno profectu posse mea Dioptrice docet), non certo nec destinato arcu totius sphaerae; sed nec ipse quidem subtilitates mearum demonstrationum applicare scio, ut praecise ad quaesitum effectum pertingant. Atque tu plane artifex egregio rem epiphonemate concludis: plura proponere contemplantem, quam exsequatur opere is cui imperatur. Cui igitur (ut mutuum habeas) tu paulo supra non potuisti credere, me animo praesenti et serio exhibuisse meam fabricam? scribis enim, me nullo operis experimento niti, sed mera speculatione, ut profitetur Dissertatio.
      Quod cavum attinet specillum, nova mihi verbera intentas, sed irrita. Specillum cavum eodem intervallo a convexo distinctum si sic adhaerescat, ut loco moveri non possit, nequaquam servit omnium oculis, sed opus erit ad canalem sic invariabilem permutatione cavarum lentium. At utilissimo compendio subvenit licentia variandi hanc distantiam tubo exemtili et trusatili: sic enim lens eadem cava vario situ vicem gerit multarum eodem et uno situ.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaei Galilaeus Dioptrice Dissertatio