Nullum ullibi reperio deprecationi locum, nisi in tua civilitate meique cultu, quem vicissim deprecor. Quare mittamus ista. Unum rogo: transmittas ad Illustrissimum Oratorem si quid est editum.
Vidi Wodderbornii Confutationem(1070): placet. A ludicris ad paulo seria magis, quamvis tenuia: ignosce: difficultates aulicae docent aestimare etiam tenuia.
Dissertationem edidi meis sumptibus, misique Francofortum aliquem iustum numerum. Florentinus itaque typographus ad damnum me redigit sua editione(1071): id per se inhumanum; an etiam iniustum, viderit Florentia. Nam si non recognoscit Caesarem superiorem, nihil queror; sin autem, equidem privilegio munitus erat libellus. Propter hanc ambiguitatem, in suspenso erit quo nomine Illustrissimo Oratori sim obligatus. At, nisi fallor, non sedet is Pragae typographi causa, sed Magni Ducis; suamque munificentiam sibi vindicat. Quod si mihi iuris aliquid esset in typographum, condemnarem illum ad multam hanc, ut tuis operis solveret pro uno bono et lato vitro convexo, quod esset fragmentum sphaerae duodecim pedum semidiametri, aut ei aequipolleret. Nam hic Pragae facile invenirem, qui cavum mihi accommodaret; in convexis solis difficultas est. Suis enim phialis parum efficiunt, et mea dictata simulant se spernere; ex quo intelligo, esse ipsis expiscandi consilium. Atque ego sumptus non habeo instruendi domi machinam, et alias manu infoelix sum, solis speculationibus deditus. Huiusmodi vitro nisi aliunde instruar, adempta mihi est commoditas contemplandi tuum illum vetulum Geryonem tricorporem; in quo in terras vincto deducendo, tu alterum te praestitisti Herculem.
| |
Illustrissimum Oratorem Wodderbornii Confutationem Francofortum Florentia Caesarem Illustrissimo Oratori Pragae Magni Ducis Pragae Geryonem Herculem
|