Pagina (701/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Quod si nulla dies Mediceďa sidera perdet,
      Nulla dies perdet nomen in orbe tuum.
     
      Quae praecessere Epigrammata, nondum visis ab Autore Syderibus Mediceis effusa sunt; quae sequuntur, conspexit.
     
      VI.
      Keplerus, Galilaee, tuus tua sidera vidit:
      Tanto quis dubitet credere teste tibi?
      Si quid in hoc, et nos Mediceďa vidimus astra,
      Vultava marmoreum fert ubi flava iugum.*
      Vicisti, Galilaee! Fremant licet Orcus et umbrae,
      Iuppiter illum, istas opprimet orta dies.
     
      VII.
      Inventis nuper Florentia nomina terris,
      Nunc dedit inventis nomina sideribus.
      Iam tua (caelestes quid possis poscere maius?)
      Perque solum fama est didita perque polum.
     
      Ad Ser. Mag. Hetruriae Ducem de collatis in Galileum, ob Siderum Mediceorum dedicationem, muneribus tituloque Philosophi et Matematici sui cum honorario mille aureorum annuorum.
     
      VIII.
      Tuscorum Dux Magne, animo, quam nomine, maior,
      Auspice quo patuit regia tota Iovis,
      Mens caelo cognata tua est, praeclara foventisIngenia, exemplo ut regibus esse queas.
      Regius isti animo titulus debetur, et olimHetrusco reges iura dedere solo.
      Felix patrono Galilaeus! Iuppiter illi,
      Quae tu donasti, praemia debuerat.
      Pro meritis, Dux Magne, soli cum sero relinquesSceptra, locum cedet Iuppiter ipse tibi.
     
      IX.
      Eiusdem argumenti ad Galilaeum.
      Non frustra medio es venatus in aethere stellasOlim latentes, et stupenda Cynthiae.
      Foecundus labor hic tibi: Tu, Galilaee, cohortemIovi dedisti, Iuppiter Iovem tibi.
     
      X.
      De perspicillo quod Ser.us Magnus Hetruriae Dux Technothecae suae, memoriae causa, asservandum curavit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Mediceďa Epigrammata Autore Syderibus Mediceis Galilaee Mediceďa Galilaee Orcus Florentia Ducem Galileum Siderum Mediceorum Philosophi Matematici Dux Magne Iovis Galilaeus Dux Magne Iuppiter Galilaeum Cynthiae Galilaee Iuppiter Iovem Magnus Hetruriae Dux Technothecae