Atque hoc si est quo pinxi, possibile sane est ut, si quieti sint C, D, E respectu sui ipsorum, transitu telluris ex A in B permutent situm, sitque C in consequentia ex B, qui erat ex A in antecedentia.
Hoc igitur esset argumentum motus terrae et sphaerae Copernicanae, at nondum Pythagoreae: pro qua, a me ante 13 annos publicata(46), quid tu ex visu possis promere aliud quam stationes et retrogradationes, mire cupio scire. Si sol gyratur ad sensum oculorum, est quod sibi Commentaria mea Martis(47) gratulentur; at nondum ideo vicit Pythagorica ordinatio, ac ne Copernicus quidem expresse plane. At si est quod pinxi ad marginem, aliquid lucratur sane motus terrae Copernicanus.
Caeterum nihil magis ad famam inventionum tuarum facere scito, nisi si miseris vitrum rotundum, maximae sphaerae portionem exquisitissime politam. Cavas lentes hic facile comparabimus.
Scripsi Dioptricen(48), quae superiori Septembri venit in manus Ser.mi Electoris. Puto nihil a me praeteritum, quod non ex suis causis demonstraverim. Equidem campus est exercendi ingenii: prodeat qui ex aliis demonstret principiis, quam quibus ego sum usus.
Typographus vester Phaenomenon Singulare decurtavit prius quam ad rem veniretur. Quatuor sunt paginae, cum ille vix unam aut duas(49) impresserit(50). Pro hoc reatu condemno ipsum in multam vitri convexi unius de sphaera diametri pedum 24 aut aequipollente, quam tu aequipollentiam procul dubio nosti. Puto te iocanti ignoscere velle; itaque te constituo exactorem. Sumptus fabriles ipse refundat, tu vitrum ex tua mitte fabrica.
| |
Copernicanae Pythagoreae Commentaria Martis Pythagorica Copernicus Copernicanus Dioptricen Septembri Electoris Phaenomenon Singulare
|