Multa quoque disputanda sunt de figuris(65) fixarum et errantium, et de republica quam vivunt in astris habitatores, sive beati, sive quales nos. Nam si luna vilior est tellure, quod minoritas corporis et motus eius circa terram, quasi amantis et recipientis ab hac vigorem et influentiam, et inaequalitas maior, declarant, utique lunares incolae nobis infeliciores erunt: et tamen in [vedi figura luna2.gif] Beda, sacer Doctor, quasi Pithagorizans, ponit Paradisum terrestrem, quod Ariostus sequutus est. Sed hoc negocium est methafisicum, de quo ipse pluribus egi: quae autem matematicam tangunt negociationem, abs te expectabamus.
Displicet mihi, libellum tuum, antequam Methafisicos absolverem(66), non vidisse. Sed bene ibi docui, longe plura systemata in caelo latere quam pateant, et constructionem universi possibilem esse iuxta Coperniceas hypotheses, sed in pluribus ipsum falli, quia partim ex Pithagoreis(67), partim ex Ptholomaicis, in suis libris accepit, quae profecto consona non sunt. Item et sol mobilissimus ponendus erat, qualem calor, qui quaecunque corripit, attenuat et movet rapidissime, si potentissimus siet(68), ostendit: et cum nullum circa centrum feratur, in se ipsum circumvolvi videri debet, quod specula sub aquis representant, et ipse matutinus et vespertinus, quando oculorum aciem minus ferit. Itaque, quamvis sidera aliena luce et calore cuncta vigeant, sol tamen proprio gaudet; et eo tellurem gravidam reddit ad parturiendum secunda etiam.
Sic ergo stant principia doctissimi Telesii nostri, si motus telluris sit ab anima origenica(69). Tu vero omnes mortales tuae gloriae participes esse pateris: nemo enim tuo perspicillo nunc non utetur, et quae tu non docuisti declarabunt, et libros novae astronomiae implebunt, Laudo magnanimitatem tuam, nulli quippiam invidentem, et rogo ut, cunctis admodum pensiculatis, astronomiam novam ita cudas, ut nemo meliorem possit conficere; alioquin non Galilei dicentur huius doctrinae sequaces, sed ab illo qui primus quamoptime de his totum scientiae arborem producet.
| |
Beda Doctor Pithagorizans Paradisum Ariostus Methafisicos Coperniceas Pithagoreis Ptholomaicis Telesii Laudo Galilei
|