In astronomia nos Ptolemeus et Copernicus pudefaciebant(74): sed tu, Vir Clarissime, non modo restituis nobis gloriam Pythagoreorum, a Graecis subdolis subreptam, eorum dogmata resuscitando, sed totius mundi gloriam tuo splendore extinguis. Et vidi caelum novum et terram novam, ait Apostolus et Isaias: illi dixerunt, nos caecutiebamus; tu purgasti oculos hominum, et novum ostendis caelum, et novam terram in luna. Quidquid cecinit Ovidius de priscis astronomis foelicissimis, tibi soli et vere convenit:
Foelices animae, quibus haec cognoscere primum,
Inque domos superas scandere, cura fuit.
Admovere oculis distantia sidera nostris,
Aetheraque ingenio supposuere suo.
Elogium secundi distici tibi uni vere decantatum vides, aliis vero per hyperbolem. Sed vide ne, sicut Columbus invento novo orbi non imposuit imperium neque nomen suum, sed Hispanis dominatum et Florentinis nominationem cessit, ita et tu Thyconi aut alteri novae astronomiae decus prodas. Americus novo mundo terrestri nomen, tu novo caelesti, dabis: utrique Florentini, quorum semper suspexi indolem. Dantes prophetavit de stellis poli antartici, quae quadragesimam nonam figuram, dictam Cruciferum, effingunt; nam nescio unde potuerit, nisi a numine, hoc discere: nullam namque scripturam Hanno Carthaginensis, quem totam navigando perlustrasse Africam, teste Plinio, scimus, reliquit de Crucifero. Tu vero, spernens quasi ea quae vulgaribus cernuntur ocellis, ad invisibilia, numine praeeunte, penetrasti, eaque nobis visibilia reddis.
| |
Ptolemeus Copernicus Vir Clarissime Pythagoreorum Graecis Apostolus Isaias Ovidius Columbus Hispanis Florentinis Thyconi Florentini Cruciferum Hanno Carthaginensis Africam Plinio Crucifero
|