Pagina (18/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
     
      Foelix Medicea Domus, cui novum caelum per te arridet. S. Clemens Romanus, qui ultra Gades novos orbes esse docuit, et detegendos a novo Tyfi Seneca in Medea praedixit, ille idem Clemens, ex ore S. Petri, docet aliud esse caelum aliaque sidera, invisibilia nobis, quoniam fumosus circulus telluris ea nobis obtegit, et non nisi in fine mundi propalanda monet. Tu vero, huius vaporosi mundi cortices et velamina ante tempus rumpens, nos ad caelum illud Clementinum rapis, vel caelum ad nos inclinas. Gaudeamus: si murmuraverint theologi, prophetizantes defendent te patres theologiae, Chrysostomus, et Theodorus episcopus Tarsensis magister eius, et Procopius Gazeus, qui caelum stare, praesertim supremum, et stellas circumvolvi, docent; et Augustinus hanc opinionem suo tempore a mathematicis rite demonstratam fuisse docet, neque per Sacras Literas evertendam esse nobis, ne simus irrisui mathematicis: quod debuisset ipse observare, cum antipodas negavit. Habes Origenem, qui terram esse animal et sidera omnia docuit, et Pithagorica dogmata laudat et ex Scripturis probat. Scripsi et ego de phylosophia Pithagoreorum libros tres(75), et de his in Metaphysicis prolixe disputavi; scripsi libros 4 de motibus astrorum, potius physice quam matematice, contra Ptolemeum et Copernicum, et de sympthomatis mundi per ignem interituri(76), non tamen interitu totali, sed quadam renovatione, quam nova phaenomena ostendunt: utinam liceret mihi de his conferre tecum!


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Medicea Domus S. Clemens Romanus Gades Tyfi Seneca Medea Clemens S. Petri Clementinum Chrysostomus Theodorus Tarsensis Procopius Gazeus Augustinus Sacras Literas Origenem Pithagorica Scripturis Pithagoreorum Metaphysicis Ptolemeum Copernicum