Pagina (19/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Quoniam vero ita petis, monebo te quod non videatur recte dictum, maculas lunae grandiores et patentes aqueas esse, et sicut mare in nostra Cybele: nam ex opposito sole lumen vividum emitterent(77). Lux enim in aqua, quoniam transpicua ac sibi pervia, quia similis (a calore enim liquefaciente et vincente, cuius lux est calor, efficitur), multiplicatur et augetur; et in nigris maribus directa lux, licet foedetur usque ad offuscationem in profundo, tamen vivida est in superficie: non modo enim resilit a fundo, sed a quacumque intercepti spacii particula. Quapropter aliud quidpiam tibi addendum est in huiusmodi dogmate enucleando. Desideratur quantitas deliquii telluris et solis ad lunam, et diameter umbrae lunaris ad nos. Cur autem centrum universale et peripheria stellata stent immobiliter, undecim vero sidera choreas ducant circa centrum alia aliud, abs te non requiro, nisi mathesim transcendas. Illud quoque mirum, si stellae omnes orbe vaporoso ambiuntur, cur planetae tantum videantur vere rotundi, non autem et fixae? numquid hae robore et copia lucis materiaque omnino similari constant, ita ut vapores nullos emittant? Et cur circa ipsas immotas alii non convertuntur planetae? Et cui usui quelibet(78) stella cuilibet sit? Causa scintillationis a Copernico et Aristotele reddita, puerilis est, ut nosti. Procul dubio, quaecumque propria non lucent luce, vaporem educunt aliena attenuate(79). Dabisne fixis lucem propriam atque centro, et privabis modo planetas? et cur, si ita est, non rotundae sunt fixae prorsus uti sol?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Cybele Copernico Aristotele