Id ergo emendes velim, aut declares.
Quod autem putas, Galaxiam visam esse priscis physiologis cunctis densiorem caeli partem, vide ne fallaris: nam stellulas esse, mutuis luminibus sese prope colluminantes, testatur Albertus in primo; Aristoteles vero, vapores ab iisdem stellis elevatos albefactosque. Quod mones, lunares montes et eminentias maiores esse terrenis, physica ratione probari etiam potest: quoniam nimirum fit soli propinquior tellure in synodis, et remotior in diametris; ergo actionem eius inaequaliorem valde suscipit, ac proinde inaequalior evaserit est opus.
Arbitror equidem(82), isthaec ac multo plura, in quos polliceris commentariis, praestiturum; quos cum edideris, obsecro, per virtutis amorem et per Domum Mediceam, cui et ipse aliquid debeo (ille enim ego, cui quondam in cenobio S. Augustini Patavini epistolas nomine Ferdinandi Magni Ducis tu reddidisti, quum primum(83) Patavium iam veneras), ut statim ad me mittas per virum optimum atque doctissimum, qui tibi has perferendas ab Urbe curabit. Scias quoque, me in predictione astrologica, in magna synodo 1603, novas scientias caelestes, praeter alia multa, in hoc seculo propalandas fore praedixi, quoniam prope augem Mercurii, eodem Mercurio adsistente, celebrata est synodus in Sagittario: eius praedictionis amicus te compotem forte facies. Nec quod et tu auguraris inficior, omnes sceintias iuxta hanc arcanorum reserationem reformatum iri. Probe cum tuo Dante pronosticaris:
Poca favilla gran fiamma seconda:
Dunque diretro a noi con miglior voci
| |
Galaxiam Albertus Aristoteles Domum Mediceam S. Augustini Patavini Ferdinandi Magni Ducis Patavium Urbe Mercurii Mercurio Sagittario Dante
|