Pagina (25/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Firenze.
     
     
     
      465**.
     
      GIO. FEDERICO BREINER a [GALILEO in Firenze].
      Roma, 22 gennaio 1611.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. I, T. VI, car. 175. - Autografa.
     
      Nobilissime et Excellentissime Domine,
      Pax Christi et paratissima officia.
     
      Triplicibus ad D. V. Excell. datis literis Paduam absque recepto responso, quartas addo, easque non Paduam, quam D. V. Excell. deseruisse cognovi, sed Florentiam, quam D. V. Excell. pro tempore inhabitare a nonnullis Societatis Patribus, quibuscum de D. V. Excell., pro ea quam ipsi porto amicitia, non vulgariter sum conversatus, intellexi, per meliorem, ut potui, commoditatem dirigere volui. Et licet praeteritarum mearum, Paduam directarum, literarum nunc repeterem argumentum, quia tamen Professor Collegii Romani Mathemathices, Pater Societatis, Malchot(91) nomine, cum magna tum propria sua tum mea laetitia, D. V. Excell. huc brevi venturam ex unis D. V. ad Patrem Clavium datis mihi indicavit, omnia coram potius quam hisce literis cum D. V. Excell. peragere decrevi; haec solum addens, dignetur mihi D. V. Excell. non moleste mihi gratificari, et illa in inclusa hac schedula denotata, si possibile est, aut mittere, si adventus D. V. Excell. diutius forte tardaret(92), aut secum ipsa adfferat. Eum enim quem, authore D. V. Excell., cum mihi(93) simul cum D. Petingero(94) Paduae Compassum suum Militarem et Geometricum explicaret, ad [...] mathematicam apposui animum, non modo non deposui, sed in dies auxi: nec dubito(95) fore ut D. V. Excell., quam mihi affectionatissimam semper agnovi, et in hanc meam descendat petitionem, atque secum a me petita afferat, cui ego, cum summa gratiarum actione, omnia libentissime persolvam; sed etiam fore ut D. V. Excell. me qui, mutata sententia, pro aula Suae Sanctitatis Collegium Germanicum pro aliquo tempore, ad finiendam meam theologiam scholasticam, delegi, impetrata a Sua Sanctitate licentia, non gravate sit visitatura, quatenus dulcissima simul et doctissima D. V. Excell. conversatione aliquantulum frui, et multum ex illa utilitatis capere, possem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Firenze Excellentissime Domine Christi Excell Paduam Paduam Excell Florentiam Excell Societatis Patribus Excell Paduam Professor Collegii Romani Mathemathices Pater Societatis Malchot Excell Patrem Clavium Excell Excell Excell Excell Petingero Paduae Compassum Militarem Geometricum Excell Excell Suae Sanctitatis Collegium Germanicum Sua Sanctitate Excell