Pagina (26/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Interim D. V. Excell. pro itinere Romano omnia fausta et felicia precor, ac precibus meis apud Deum impetrare conabor, meque D. V. Excellen. amicissime commendo. Gratia Dei nobiscum.
     
      Datum Romae, 22 Ianua. 1611.
      D. V. Excellen.
     
     
      Addictissimus et Sincerus Amicus ac Servus
      Ioannes Fridericus Breiner,
      Liber Baro, Suae Sanctitatis Camerarius
      et Canonicus Olomucensis.
     
      Notata.
     
      Tractatus copiam unam in Compassum Militarem.
      Syderium Nuncium.
      Ac duos bonos circinos, qui Romae hic non inveniuntur.
      Unum tale instrumentum, ut D. V. Excell. mihi supra moenia Paduana exhibuit videndi in longum.
      Et si D. V. Excell. in promptu haberet instrumentum ipsum, seu Compassum Geometricum et Militarem, cuius usum mihi Paduae ante annum monstravit.
      Quae omnia D. V. Excellen. cum summa gratiarum actione persolvam, meque vicissim D. V. Excell. ad omnia paratum et promptissimum offero.
     
     
     
      466**.
     
      CRISTOFORO GRIENBERGER a GALILEO in Firenze.
      Roma, 22 gennaio 1611.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. III, T. VII, 2, car. 64-65. - Autografa.
     
      Galileo Galileo, Viro Clarissimo, et novorum longeque admirabilium spectaculorum primo fortunatissimoque assertori, Christophorus Grienbergerus S.
     
      Quod pluribus, ne dicam omnibus, hoc etiam mihi circa tuas caelestium prodigiorum observationes fateor accidisse. Nuncio enim tuo Sidereo etsi derogare fidem penitus nec potuerim nec debuerim, quia tamen in perspicillis multas inesse fraudes hallucinationesque plurimas non ignorabam, verebar inprimis ne saltem quatuor illa sidera, quae per vitra te primum adspexisse circa Iovem multis asserebas, vitrea potius essent nuncupanda, fragilitatique obnoxia, quam Medicea, et Medicea firmitate digna.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Excell Romano Deum Excellen Romae Ianua Excellen Sincerus Amicus Servus Fridericus Breiner Baro Suae Sanctitatis Camerarius Canonicus Olomucensis Compassum Militarem Nuncium Romae Excell Paduana Excell Compassum Geometricum Militarem Paduae Excellen Excell Firenze Viro Clarissimo Christophorus Grienbergerus S Sidereo Iovem Medicea Medicea