Suspicabar enim, ex quatuor superficiebus duorum perspicillorum eiusdem Iovis quatuor simulachra a te conspecta fuisse, vitrique fuisse vitium potuisse, quod non eodem semper loco visa sint. Suspitioni ansam dederat experientia. Nam, praeter lumen duas inter tabellas vitreas inclusum, quatuor eiusdem luminis imagines, quatuor ex superficiebus (ut mihi videtur) reflexas, ipse cum aliis non semel adverti. Nec dubito me suspicioni huic firmius adhaesurum fuisse, si tunc etiam in astris eam multiplicationem observassem, quam non ita pridem videre contigit in Marte. Cum enim nostro in perspicillo, vitro acuto aliud multo acutius substituissem, eoque Martem, diligentius intuitus fuissem, vidi non unum sed duos Martes, eiusdem fere magnitudinis et splendoris, atque adeo clare ut iam credere inciperem, vere Martem duplicatum esse nec velle cedere tricipiti Saturno; idque omnino apud me statuissem, nisi alia quaedam observatio acutioris illius vitri vitium aperuisset: manifeste enim nunc expertus sum, ad diversum instrumenti situm, mentitum Martem nunc Martis veri dexteram, nunc levam(96), et pedes modo, modo caput, obsedisse.
Lunae quoque scabrositas inprimis nova mihi peneque incredibilis visa est, sed multo incredibilior ratio, quam Nuncius tuus eloquentissimus, tantae novitatis novam, ne dicam paradoxam, dabat; et quamvis satis probabiliter novorum effectuum(97) novas causas astruere videntur, montes tamen ac valles libenter cum aliis causis, minus montuosis, permutassem. Unde cum, narrando, eo Nuncius tuus devolutus fuisset, ubi de illo lumine agitur quod in noviluniis et prope novilunia luna e terris recipit, cogitare coepi, scabrositatis illius quae in luna apparet veram causam esse, non quod re vera partes aliae aliis in luna sint eminentiores vel demissiores, sed quod luna, veluti speculum sphaericum convexum, terrae nobis inaequalitatem repraesentet.
| |
Iovis Marte Martem Martes Martem Saturno Martem Martis Nuncius Nuncius
|