Pagina (28/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Neque enim video, cur, si lumen e terris repercussum ad lunam pervenire possit, non etiam species rerum terrestrium, quarum lumen illud est instar vehiculi, ad eandem lunam perveniant, et si perveniunt, cur a nobis videri non possint: et quod de lumine solis repercusso tu ipse asseris, cur idem de lumine lunae in pleniluniis non asseratur, non video; ita ut, deficiente solis lumine in pleniluniis et prope plenilunia, ipsum lumen lunae, demissum in terras, e terris iterum ad lunam redeat, et vanam terrae faciem, secum deferens, speculo lunari appingat. Quo statuto, videbam etiam nullo negotio reddi posse causam, quare in pleniluniis orbita lunae non fracta et interrupta, ut ratio montium postulat, sed integra et circularis, deprehendatur. Ratio enim erit, quia luna non est rotunda et sphaerica, et ideo mirum non est si talis apparet; quod vero in partibus intermediis varietas et inaequalitas luminis appareat, hoc ideo contingit, quod solum ex illis partibus speculorum sphaericorum rerum obiectarum species ad visum nostrum perveniant, non autem ex partibus prope orbitam, ubi radii incidentes disperguntur potius quam uniantur. Sed instabat Nuncius tuus; et revera montes esse in luna, sic confìrmabat: Quemadmodum in terris, sole oriente, primo montium vertices, tum partes mediae, et tandem infimae, vallesque ipsae, illuminantur, ita et in luna contingit videre partes quasdam illuminari, quae postea sensim lumine augentur, et denique reliquis partibus luminosis coniunguntur: indicium igitur est, etiam in luna partes illas, primo illuminatas, aliis esse eminentiores.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Nuncius Quemadmodum