Ego vero hanc confirmationem ita mihi infirmare videbar, ut etiam de experientia dubitarem. In terris enim id ideo contingere animadvertebam, quia sol, motu suo diurno, sensim supra horizontem elevatur, ideoque sensim alias atque alias montium partes immobiles illuminat. In luna vero, quamvis etiam montuosam concederem, non vidi quomodo similes mutationes fieri possint, cum ipsa immobilis non existat, sed una cum sole motu diurno rapiatur, atque adeo eodem semper modo a sole illuminetur: quod enim a sole motu proprio recedat vel accedat, id mihi non videbatur tanti momenti, ut tam notabilem quam asseritur facere mutationem eadem nocte paucisque horis queat.
Atque haec sunt quae tunc mihi occurrebant contra Nuncium tuum Sidereum, cum me superiori anno in Sicilia, duobus fere mensibus post quam a te discessit(98), Panormi convenisset, eramque omnino eius animi tecum, ut per literas de eisdem illico consultarem; quia vero propediem Romam reversurus eram, placuit tunc mutare propositum, et deferre mecum Romam officium scribendi. Cum vero superiori autumno Romam rediissem, atque ex Clavio intellexissem, eodem te quam primum venturum esse, iterum mutavi consilium, teque malui exspectare quam scribere ad te. Quamvis enim scribendo veteri meo desiderio ex parte satisfacere, explere tamen, nullo modo potuissem: explebitur vero, ut spero, ubi te, tuo famosissimo cum instrumento, coram conspexero, et te monstrante didicero quae hactenus discere diu multumque optavi. Sed placuit tamen etiam interea mihi satisfacere, praesertim quia ita postulare videtur tua benevolentia, quam postremis in literis ad Clavium datis erga me non obscuram monstrasti; quae etiam fecit ut tecum egerim liberius quam debueram, observationibus tuis, quas admirari potius suspicere ac defendere debueram, aliqua opponendo.
| |
Nuncium Sidereum Sicilia Panormi Romam Romam Romam Clavio Clavium
|