Pagina (30/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sed spero, facile dabis veniam quam hactenus pluribus dedisti, esque daturus multis aliis, quos adhuc sustines quidem adversarios, sed non times. Creditu difficillima, cuiusmodi sunt quae asseris, facile credi nec possunt nec debent; et sat scio quam durum sit, opiniones tot seculorum intervallo introductas, totque sapientum autoritate corroboratas, nunc demum deserere. Et certe nisi ipse, saltem eo modo quo per Romana instrumenta licuit, ea quae recenter et primus in orbem prodigia invexisti, ipse oculis propriis inspexissem, aliisque nonnullis commonstrassem, nescio si adhuc tuis rationibus assentirer. Sed iam experientia tandem didici, nequaquam hallucinationem esse, quod circa Iovem quatuor Iovianos satellites conspexeris, ultro citroque oberrantes; et quod de inaequalitate lunae asseris, vix aliter recte defendi posse; stellas etiam nebulosas et partes fere omnes caeli albicantes, minimarum quarundam stellarum copiam esse: et quamvis in Via Lactea non ubique tanta appareat multitudo quantam eiusdem amplitudo desiderat, id tamen ex aliis locis similibus concludi videtur, plurimas etiam illic esse, quamvis, prae nimia parvitate, per instrumenta hactenus fabricata non distinguantur. Iam Clavius, iam quotquot fere Romae nova phenomena inspexere, tecum sentiunt, vel minus certe quam antea a te dissentiunt; et ego sane plurimum mirarer, si quis reperiretur qui ea quae vidi viderit, non vero crediderit. Talis profecto non tecum, sed secum cumque sensu, volens atque ex industria, pugnaverit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Romana Iovem Iovianos Via Lactea Clavius Romae