Pagina (32/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et quia saepius commoda offerebatur occasio inspiciendi Venerem, advertimus quidem illico nescio quid defectus in eius corpore: sed in principio id perspicillis potius adscripsimus quam astro; non multo tamen post, etiam ante quam a te moniti fuissemu[s], clarissime observavimus, non perspicillorum fuisse defectum, sed re vera Venerem, more lunae, sensim lumine deficere dum soli appropinquat. Et quidem per praedicta perspicilla videramus tunc Venerem non multo minorem dimidiata luna; postquam vero a te admoniti sumus, coepi etiam investigare modum ut eandem eo modo viderem quo lunam: id quod etiam ex parte assequutus videor; quamvis enim eius splendorem non penitus extinxerim, sustuli tamen eum qui umbrae luminisque confinia penitus distinguere non permittebat(99). Et denique idem perspicillum ea ratione temperavi, ut eandem Venerem, non ipse solus sed plures alii mecum, et Clavius ipse, inspexerimus non, ut ante, quasi dimidiatae, sed vel omnino lunae aequalem, vel non multo minorem; et hoc ita esse, omnino comprobavit observatio ad vesperam Sancti Antonii facta, quando lunam uno oculorum visam sine perspicillo, et Venerem altero cum perspicillo, componere inter se concessum fuit: omnes enim qui tunc ad spectaculum aderant et viderant, aequalia inter se, quae videbant, se fatebantur videre. Quantum tunc desiderabam tuam praesentiam, ut per te approbarentur nostrae, qui observationes tuas approbare conamur! praevidebam enim non facile eandem, sed nec similem, redituram. Forsitan tuo tunc perspicillo, praedicto modo temperato, multo vidissemus Venerem luna maiorem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Venerem Venerem Venerem Venerem Clavius Sancti Antonii Venerem Venerem