Ut enim in apposita figura cernitur, veniente illuminatione ex a, circumlimbus c clarius fulget; quasi enim montium dorsus, lumen directe magis recipit: hunc sequitur obscurissima lacuna D, obice montium c et propria profunditate obumbrata: post hanc habes alterum dorsum e, satis clarum, quem sequitur umbra f, quae quidem umbra una cum lucidiore parte c non adessent, si simplex lacuna D infra planum excavaretur. Huiusmodi autem figuras sexcentas videas licet in [vedi figura luna2.gif]. Scopuli quoque, quales circa notam B depictos habes, apparent plures, quorum pars soli exposita lucidissima conspicitur, aversa autem obscura; umbrae quoque eorum in plano extensae videntur.
[vedi figura 470c.gif]Concludit demum, phaenomena(118) a me allata phylosophos nondum avertere, qui meas maculas obscuras, lacunas potius intra [vedi figura luna2.gif]ae soliditatem, veluti lapillos diversicolores in cristallino globo, esse affirmabunt, extrema interim [vedi figura luna2.gif] superficie pellucida ac perpolita existente. Hic, primum, admoneo(119), meas istas nigerrimas maculas re vera nil aliud esse quam umbras; quandoquidem augentur, imminuuntur, abolenturque omnino, mutantur a destra in sinistram et e contra, prout solis iradiatio modo oblique, modo directe, modo ex occidente, modo ex oriente, in [vedi figura luna2.gif]am incidit: quorum effectuum nulla rationabilis assignabitur causa, nisi ipsius superficiei inaequalitas. Esse deinde lacunas istas repletas materia aliqua diafana, adeoque pellucida ut visum nostrum(120) et solis irradiationem nullatenus impediat, quominus et sol illas efficere nosque eas intueri possimus; philosophis ipsis demonstrandum relinquo.
| |
Concludit
|