Pagina (40/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ego enim dum assero, [vedi figura luna2.gif]ae superficiem esse asperam instar superficiei terrae, pro [vedi figura luna2.gif]a intelligo corpus illud per se tenebrosum atque opacum(121), quod, cum solis lumen recipere ac coibere sit potens, illustratur ac visibus nostris exponitur; ob idque toto caelo a pellucido et invisibili aetere, sibi circumfuso, discrepat: idque tale a nobis visum corpus eminentias cavitatesque innumeras in superficie habere, assero. At si quis pro [vedi figura luna2.gif]a, non corpus illud tantum quod videmus, sed circa(122) hoc invisibilem quandam materiam atque imaginatam, accipere velit; iste idem, nec minus rationabiliter(123), terram quoque perfecte sphaericam faciet, vallibus illius atque lacunis aëre circumfuso repletis, aëreaque et imaginaria superficie per altissima montium fastigia extensa, molem terrestrem ex suo determinans arbitrio. Dixissem, consimilem huic phylosophycae [vedi figura luna2.gif]ae extitisse terram, si tempore diluvii Noë gelu strictum mare relictum fuisset: at aquae, licet limpidissimae, tanta non inest pelluciditas ac transparentia, ut visibus nostris in tantam profunditatem prebeat transitum ad scopulorum infernorum umbras distinguendas. Obducant igitur necesse est visibilem(124) [vedi figura luna2.gif]am diafana quadam substantia, vitro, crystallo, adamante, aqua ipsa multis partibus pellucidiori, quale unum tantum esse aetera sensus nos docent. Verum, statim atque effectum id fuerit, quid aliud inde colligemus, nisi quod lunare corpus visibile superficie quidem aspera terminatur, sed in aethere locatur?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834