Pagina (87/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ratiocinationes suas tingit speculationibus opticis, sed pessimis; at plus illum in hoc genere apprehendisse puto, quam Horkyum. Sed quia commenta sua opponit veritati oculorum, quid aliud expectabit quam ut cordati omnes dicant, illum cum ratione iuveniliter insanire? Neque tamen memini omnium; erunt fortasse multa acriori censura digna, quae si serio librum legero, et si tempus ad hanc operam impendere potero, pauculis verbis consignabo. Contumeliosius nihil deprehendi, quam verba tituli, supra allegata. Denique talis libellus videtur, qui et sine veritatis iactura negligi, et salva gravitate viri cordati refelli publice, possit, si talis refutatio suscipiatur instituendi causa iuvenem non sane malum, nec indoctum impolitumve, et cum illo multos alios in eodem luto haerentes. Ita mihi visum. Plura forte alias.
      Tuam incrementorum Veneris decrementorumque observationem, ante nostros tumultus magna iu[cun]ditate legi, cum literarum et philosophiae cultoribus communicavi, etiamque Caesari nunciandum curavi. Cupio spectator esse. Instrumentum habet Ill.mus Orator caetera optimum, et quo heri, Dominica Palmarum, vidi, ni fallor, omnes quatuor, forma et dispositione hic adiuncta, [vedi figura 503.gif] sed quod non amplius quam septuplicat diametrum: luna enim nudo oculo visa aequat maximam lunae maculam in instrumento. Hoc instrumentum non suffecturum puto ad Saturni Venerisque figuras dignoscendas.
      Inopinata mihi quodammodo fuit tua observatio; nam propter ingentem claritatem Veneris opinabar proprium in illa lumen inesse.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Horkyum Veneris Caesari Orator Dominica Palmarum Saturni Venerisque Veneris