Pagina (101/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Magna te invisendi atque inserviendi cupiditate ducor, ut familiaritate tanti viri, hoc agoetełtos accipe, frui possem; sed in Galliam redire coactus, cum coram non liceat, per litteras obsequium meum, qualecumque sit, offero. Tibi pili erit, fateor; donatoris voluntas, non munus, spectandum: in magnis enim voluisse sat est. Hac spe fultus, te adii. Quid insuper? hoc animi donum cum certa aliqua tesserula sociare decrevi. At non aurum aut ebur Indicum mea curta supellex largiri potest; quid, queso? meam Diąnoian(231), vagientis tenellulique ingenii mei foetum: nam quid carius, quid preciosius, nunc offerat, non habet. Parentibus chari sunt proprii liberi; nobis, qualiscunque sit, ingenii foetus longe gratior. Hunc, si lubebit, amicitiae obsequiique mei obsidem habebis certissimum. At foeneratorem me dices. Ingenue, verum est. Eum enim offero tibi, ut, esamini tuo subiectus, gratior, ornatior, ad dominum vel parentem suum inde accedat, si gratus fuerit; e contra vero, ut occasionem auctori suo praebeat palinodiam canendi, erroremque suum recognoscendi. His te rogatum velim. Si impetravero, ut hoc ex benignitate tua mihi polliceor, foenus hoc meum erit: restituere cogar. Agnosco, id fiet iis modis quibus, a natura edocti, cum a magnatibus principibusque accepta munera fuerint, utimur. Sit hoc facinus, eucharisterģo expiabo. In gratiam igitur ut me recipias, rogatum volo. Vale.
     
      xii Kal. Mai., anno Chrest. MDCXI.
     
      TuusFranciscus Sitius.
     
     
     
      517.
     
      GALILEO a [FILIPPO SALVIATI in Firenze].
      Roma, 22 aprile 1611.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Galliam Indicum Diąnoian Kal Chrest Sitius Firenze