Italic.; has vero simul stare non posse monui, utpote [vedi figura 539a.gif] quae 4 integris miliaribus inter se discrepant. At tu in literis negas, ullam hic subesse discrepantiam; ais enim, in luna, non secus ac in nostra tellure, dispares reperiri montium altitudines, ideoque absonum non esse, si uno monte comperto 4 miliarium, alius vix 1/3 miliarii deprehendatur: quo responso innuere videris, alteram illam hypothesim, quae arcum AC posuit 3 horarum, non de maximis, sed de humilioribus duntaxat, montibus, esse accipiendam. Atqui ego ex verbis Nuncii tui nil tale colligere potui, qui, tanquam de re magna et admiranda sermonem habens, sic scripsit: Sed, quod maiorem infert admirationem, permultae apparent lucidae cuspides intra tenebrosam lunae partem, omnino ab illuminata plaga divisae et avulsae, ab eaque non per exiguam intercapedinem dissitae: quae paulatim, aliqua interiecta mora, magnitudine et lumine augentur; post vero secundam horam aut tertiam, reliquae parti lucidae et ampliori iam factae iunguntur etc.(356) Quis est qui haec verba Nuncii non de maximo temporis spatio, tunc quidem comperto, prolata credat, cum id tanta admiratione dignum praedicet? Si enim aliud, tribus horis maius, perspectum et cognitum habuisset, id certe, velut quod maiorem admirationem induceret, silentio non praeteriisset. Vides igitur, non immerito aut absque ratione hanc quoque hypothesin a me de maximis lunae montibus fuisse acceptam. At quia tu iam doces, reperiri montes ibi, qui post sextam vel etiam octavam horam demum lucis termino iungantur, lubens cedo, nec amplius moror: id tamen moneo, ne sic quidem huic negocio omnino satisfactum esse, etiamsi arcum AC sumamus 8 horarum.
| |
Nuncii Sed Quis Nuncii
|