Ego in meo discursu posteriorem priori praetuli, cuius pronunciati hanc accipe rationem. Cum viderem, arcui AC tribui tempus horarum 3, tangentem autem DC 1/20 diametri lunae positam consistere non posse nisi arcus [vedi figura 539b] ille AC sumatur horarum 11 1/4, scilicet horis 8 1/4 maior quam positus(357) erat, animum inducere non potui ut crederem, te in observatione anticipationis luminis tot horis, nempe 8 1/4, aberrasse; immo si quid hic erratum sit, id unam vel alteram horam excedere non posse mihi persuadebam: hinc mensuram arcus AC minus a vero recedere quam tangentis DC, et proinde hic plus quam illic peccatum esse, colligebam. Deinde, cum animadverterem, si quis, e terra mensurus tangentem lunae DC, in observatione anguli DHC unius saltem scrupuli primi errorem committeret, tantum inde vel etiam plus incommodi sequi quam si in observatione arcus AC, scilicet morae connexionis luminis, tribus horae quadrantibus aberraret; at quam sit arduum et difficile, in capiendis astrorum intervallis, vel prima scrupula, nedum secunda (quae tamen hic maxime observanda veniunt) notare et discernere, norunt omnes qui eiusmodi epicheirései aliquando operam dederunt; his rationibus adductus sum, ut illam quam dixi viam alteri praeferrem: ita tamen, ut non iuraverim in hanc sententiam, sed firmioribus argumentis in contrarium allatis, vel ipsi experientiae, sponte sim cessurus. Attamen, utut sit, utramque methodum probo, et ambas coniunctim adhibendas censeo, ut altera alteri bene vel male peractae observationis testimonium exhibeat.
| |
|