Pagina (147/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Pergis tandem, optime Galileo, et conaris ostendere, meam methodum, qua ex mora coniunctionis luminum montes lunae metior, plane ad hanc geodaesiam esse inutilem. Et primo quidem ostendis, inter montana lunae nullum eius esse usum, eo quod illustratio montis unius ab alio interveniente intercipi et retardari queat: quod quidem non inficior; at memineris velim, tuam methodum in simili casu nihilo feliciorem esse, sed idem incommodum pati. Desine igitur id a me flagitare quod possibile non est, nisi velis iniquus haberi. Ubi vero in plano mons assurgit, mea methodus, ut opinor, tua non est inferior; immo, ni fallor, hoc praestantior, quod non tantum circa quadraturas lunae (ut illa), sed aliis quoque temporibus, usurpari possit.
      [vedi figura 539c] Obiicis tu mihi luminum copulationem nunc tardiorem, si mons sit praeruptus, ut AB, nunc maturiorem, si sit acclivus, ut AC. At hoc nihil me impedit, neque lateralis ista montis AC illustratio a me perpenditur, sed ut inutilis negligitur. Non enim quaevis luminum connexio nostro instituto congruit (quod te, acutissime Galilee, non latere scio), sed illa duntaxat quae fit termino lucis vero seu rationali per montis verticem et radicem simul transeunte: haec est quam requiro. Itaque sole radium EDA proiiciente ad verticem A, eiusque latus acclivum AC illustrante, terminus lucis verus est DF, qui adhuc procul abest a monte A; ideo haec connexio luminis, ut infructuosa, contemnitur. At quando radius solis fit GB, et terminus lucis verus ABF transit per ipsum montem AB, tunc demum vera accidit luminis copulatio, cuius tempus notandum venit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Obiicis Galilee