Qua de re Dominus Velserus iudicium Clavii expostulat in suis. Sed bonus Clavius aliud nunc cogitat, alio properat; itaque ad me delata est res. Respondi, epistolarum et observationum authorem non improbabilia(784) adferre, atque ingeniose solem vindicare a maculis, recte aërem purgare, et a vitris naevos abstergere: me vero nunc temporis non habere quod certo affirmem; maculas satis notabiles et numero 7 semel tantum observasse, non ea qua par erat diligentia ac circumspectione, et maculas similes aliquando per quaedam vitra viciosa in aëre vidisse; non tamen aëri, sed vitro, adscripsisse, iisdem indiciis quibus ipse maculas a vitris abstergit; ita ut in promptu haberem nihil, quod rationibus ab authore prolatis opponerem. Illud vero monui, eum 11 Decembris anni superioris frustra Venerem infra solem inquisivisse; scilicet eo in congressu necessario super solem extitisse, ut observationes hactenus in Venere, beneficio tubi optici, factae postulare videntur. Quod enim solem circumeat, clarissime demonstrant mutationes annuae, menstruis lunae mutationibus quam simillimae; fuisse vero tunc in auge epicycli, et Magini calculus et observationes ipsae adeo firme persuadent, nulla ut ratione dubitari possit: semper enim dum ad coniunctionem illam accederet, magnitudine apparente diminuta est, et nunc ab eadem recedens, sensim apparet maior.
Dum hic paulisper scribendo subsisto, ecce accurrit qui Clavio nostro dandum Viaticum nunciat, quod etiam hoc vespere, prima noctis hora, accepit.
| |
Dominus Velserus Clavii Clavius Decembris Venerem Venere Magini Clavio Viaticum
|