Ne igitur mirere quod intempestivius literas abrumpo: diutius his immorari tanta novitas non sinit. Disces plura ex harum latore, qui est P. Odo Malcotius, qui, Flandriam repetens, scholae mathematicae me iterum alligavit. Mitto cum epistola Patris Darii(785) duo excerpta(786) ex orationibus a nostris in instauratione studiorum habitis, eisque addidi(787) aenygma de perspicillo(788), tale quale quod ab academicis studiosis propositum exercitii causa et solutum fuit. Vale et me, inprimisque Clavium nostrum, commendatum habe.
Romae, 5 Febru. 1612.
Literas P. Darii poteris remittere cum commoditate, faciesque rem eidem Patri non ingratam si authores, si quos novisti quosve ipse petit, subscripseris.
Tui Observantiss.usChristophorus Grienbergerus.
Fuori: Al molto Mag.co Sig.r mio et P.ron Oss.mo
II Sig.r Galileo Galilei.
Fiorenza.
Excerpta ex Oratione habita in instauratione studiorum Collegii Romani.
At ille longe oculatissimus, qui minutissima sydera vitreo specillo deprehendit. Solem, credo, superabimus, ad quem plebes illa inanium Deorum, rerum quae fierent ignara, olim perhibetur confugisse. Quid enim amplius deesse potest? vel tempori ad gloriam, vel sapientibus ad scientiam? Non altitudines montium, non vallium profunditates, non interiacentium immensitates corporum, non aër sublimibus spatiis interfusus, non ultimus et omnia coërcens caeli complexus, tanto locorum intervallo recessit, ut mihi si forte individua Democriti(789) corpora coalescant, infinitis prope partibus multiplicata, aciem fugere possint intuentium.
| |
Odo Malcotius Flandriam Patris Darii Clavium Febru Darii Patri Observantiss Grienbergerus II Sig Galileo Galilei Oratione Collegii Romani Deorum Democriti
|