At offensionem, inquis, peperit nominis Kepleriani mentio, sententiae eius contradictio? Minime gentium. Si offendisses, potuissem tuum textum mittere. Et quid aliud est primum marginale, quam exprobratio ineptissimae huius civilitatis (in philosophicis quidem disputationibus), dum putas parcendum esse nominibus in refutatione dogmatum? Vellem tibi, Mari, persuadere posse, ut quoties tibi videor errare ratiocinando, toties et errorem et auctorem publice proderes, vicissimque easdem leges patereris. Nam quae haec lex in philosophia, cum umbris veluti luctari, dogmata impugnare quae nullos habeant defensores, quod equidem est secum ipso chartis aut area ludere? De acerbitate et probris quae criminibus meremur, non erroribus ratiocinationum, tibi omnino assentior, non esse deformanda nomina adversariorum inter disputandum: atque hic Röslinus(1117) non plane sibi temperat, vicissimque meam excitavit salsam(1118) dicacitatem. At quid huius est in meis marginalibus? Nullum tibi probrum dixi, nullum convitium....
Galilaeus rerum suarum sategit: bene sibi consuluit, inquam, quippe qui rerum suarum satagebat. Bene fecit, quod mature nos certiores reddidit de inventis suis; per gryphos, tamen. Nam si non mature, tu praevenisses: ita Galilaeo laus primae inventionis periisset. Si non per gryphos, statim nos, ad quos ille scripsit, dicere potuissemus, nos eodem tempore eadem vidisse, vel etiam antea. Tibi quoque, Mari, bene cessit gryphus seu anagrammatismus iste. Nam si Galilaeus dare scripsisset tanto antea, nemo facile credidisset tuam esse secundam huius observationis palmam.
| |
Kepleriani Mari Röslinus Galilaeo Mari Galilaeus
|