Pagina (581/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quo posito, si speculum fiat hyperbolicum, cuius unus focorum, qui a tergo est, sit praedictum punctum concursus, reflectentur omnes illi radii, speculo incidentes, ad focum anteriorem, per eandem 48 tertii Conicorum ex qua speculum ellipticum demonstratum est. At vereor ne speculativum potius sit quam practicum. Ego enim, si qui sunt proprii, eos puto esse radios, qui ex centro sunt. Quia tamen apud opticos inter alia hoc etiam supponitur, ab omni puncto corporis luminosi ad quodlibet punctum, ad quod recta duci potest, etiam radium educi; poterit et cono radioso, cuius basis solaris circulus seu potius hemisphaerica solis superficies est, et vertex in altero duorum focorum oppositarum sectionum, suum speculum obiici. Te vero, Vir clarissime ac perspicacissime, dicam etiam Lincee, qualem tua te effigies praedicat, non est quod pluribus doceam, tuaque studia magis seria speculis istis, fortasse non tam practicis quam speculativis, interrumpam. Monere tamen de bis volui, ne, quod facile accidit, ex occasione elliptici de hyperbolico ipse cogitares, et speculationes maioris momenti vel ad horulam intermitteres.
      Si Keplero haec communicare volueris, rem mihi feceris non ingratam; et gratiorem, si meo nomine etiam unum esemplar Problematis mittas. Vale, nobisque et Reipublicae Mathematicae diu atque incolumis vive. Neque mirere quod de tuis sileam: non est mihi eadem quae tibi libertas. Iterum vale.
     
      Romae, 5 Februari, ipsoque amantissimi nostri P. Clavii depositionis anniversario(1287) die, 1613.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Conicorum Vir Lincee Keplero Problematis Reipublicae Mathematicae Februari Clavii