Pagina (654/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Havuto il foglio, le scriverò più particolarmente; et le bacio la mano.
     
      In Venetia, a 13 Luglio 1613.
      Di V. S. Ecc.maTutto suo
      G. F. Sagredo.
     
      Fuori: Al molto Ill.re Sig.r Ecc.moIl S.r Galileo Galilei.
      Firenze.
     
     
     
      902*.
     
      GIOVANNI KEPLER a ODDO VAN MAELCOTE [in Bruxelles].
      Linz, 18 luglio 1613.
     
      Bibl. dell'Osservatorio in Pulkova. Mss. Kepleriani, Vol. L. XI. - Autografa.
     
      Literas tuas, Clarissime Malcoti, scriptas 11 Decembr. anni duodecimi(1420), accepi mense Iulio anni sequentis. Lator idem erat qui et suasor, Dn. Scillerius. Amplector in tua Dominatione studium philosophiae contemplativae, quae Dei sapientiam in operibus eius nobis detegit. Nec possum mihi non gratulari de tua de libris meis existimatione honestissima. Utinam et responderet fructus huius lectionis tuo desiderio. Sed et mactas me donis gratissimis, quae sunt specimen tuorum studiorum. Denique et quaestionem adiicis philosophicam, ut omnibus modis gratus sis. De ea quaestione breviter respondebo.
      Primum atque Galileus, inventis novis sideribus, plura arcana caelestia iactavit, de solis maculis cogitare cepi, si forsan earum indicio motum aliquem telluris circa solem comprobare possimus, tunc nimirum si sol ipse non fuisset rotatus. Igitur lente convexa telescopii optimi, quod habebam ex concessu Electoris Coloniensis p. m., radium solis excepi, et papyrum in puncto concursus radiorum applicavi, remoto concavo vitro. Sed fulgor immensus radiorum collectorum et speciei exilitas mihi obstiterunt, ut maculas nullas cernerem. Quare curam inquirendi maculas deposui.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Venetia Luglio Sagredo Galileo Galilei Bruxelles Osservatorio Pulkova Vol Clarissime Malcoti Decembr Iulio Dominatione Galileus Electoris Coloniensis