Pagina (655/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Assumpsit autem eas quidam Fabricius Witebergae, libellumque super hac re vulgavit mense Iunio anni 1611(1421), quem secutus est Augustanus quidam anonymus, seu ficto nomine Apelles; quam ad famam ego ad telescopium redii, ususque utroque vitro, maculas tandem et ipse detexi. Satis tamen diu me latuit, diducenda esse vitra paulo longius. Ex eo varia iudicia prodierunt de his maculis, inter cetera vero accurata discussio Galilaei, cuius copia mihi facta est hoc ipso die: nondum itaque pervolvi.
      In summa, motum seu dìnesin solis, in suo spacio manentis, satis clare ponunt ob oculos, et qualitate quidem eandem quam ego tanto ante tradidi in Commentariis Martis(1422), quantitate vero diversam a coniecturis meis. Illud quidem demonstratio mea requirebat, ut celerius [vedi figura sole.gif] periodum unam absolveret quam Mercurius, celerius igitur quam 88 diebus. Et ita rem habere maculae testantur: diebus enim 14 ad summum manent in facie solis apparente, totidem igitur etiam in latente. Igitur inter dies 25 et 28 versatur una periodus. Sunt igitur reliquae meae coniecturae irritae de triduo aut de unica die convolutionis huius. Scripsi sub finem anni 1611, quid de substantia macularum harum sentirem; et parum quod mutem, ex posterioribus observationibus inverno. Nimirum non sunt omnes eiusdem omnino celeritatis, nec viam eclipticae parallelam incedunt. Itaque non haerent in superficie corporis solaris. Neque tamen absunt ab ea sensibili intervallo. Ex his argumentis, et quia in ipsa facie solis oriuntur nonnullae, vanescunt aliae, densantur rarefiuntque passim, schematismos permutant sensibiliter, dum una alia celerior est, facile colligitur, tale quid esse materiam harum macularum, quale sunt in huius terrestris globi superficie nubes et nebulae, motum nonnullum obtinentes in aëre, qui multis partibus a rapida gyratione telluris superatur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Fabricius Witebergae Iunio Augustanus Apelles Galilaei Commentariis Martis Mercurius