Pagina (692/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Sub tuis auspiciis ego aspexi Iovem, et veras tuas observationes inveni.
      Dubium quod tibi praeposui est hoc: Stellae quatuor Mediceae satellitii instar circuire Iovem videntur; inde vero duae sub uno punto pros (sic) corpus Iovis et sub corpore uniri in uno punto.
      Tu, optime et doctissime, respondes quaesito et dubium optime solvis, dicens quod moventur in circulis inaequalibus et nobis in eadem recta linea videntur, et quod sunt in eodem plano, et solum declinant cum Iuppiter latitudinem sortitur: optima sane suppositio, Tolomeo et Copernico non minus quam Galileo Galileo(1475) digna.
      Ego acquiesco tum rationi, tum tanti viri auctoritati. Sed meam opinionem, seu suppositionem, tuis manibus do, quae hoc modo procedit. Ego suppono omnes quatuor stellas moveri circa corpus Iovis in uno circulo in epicyclo Iovis, ut in figura videtur, quam tibi mitto(1476).
      Quo ad unionem spectat, illa unio fit sub ipso corpore Iovis, ut Saturnus tricorporeus videtur; Stellae autem ipsae Mediceae non uniuntur, sed una post aliam perpetuo pervagantur. Corrige, quaeso, et respondere digneris meae opinioni.
      De pespicillo autem dicam meam opinionem. Ego paro librum de tota prospectiva, et habeo multa circa construxionem huius pespicilli et symmetriam vitrorum, quanta debet esse longitudo, quis modus formandi. Verum ego non facio hunc pespicillum uno oculo apponendum, sed duobus oculis(1477), et ambos oculos volvo in unum. Si placet, tibi scribam pluribus omnia.
      Sed ne sim morosior tibi, finem facio, supplicans ut meam Astrologiam Serennissimo D. Cosmo commendes, ut largiatur suum nomen mihi.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Iovem Stellae Mediceae Iovem Iovis Iuppiter Tolomeo Copernico Galileo Galileo Iovis Iovis Iovis Saturnus Stellae Mediceae Astrologiam Serennissimo D Cosmo