Neque est quod tantillum de veritate huius spectri vacilles: etenim eius phasin iam ultra annum saepe animadverti, per inspectionem primum, deinde, et multo clarius, per traiectionem solis a tubo in chartam; viderunt una mecum faculam a multi alii, huius rei alioquin imperiti. Ludibrium oculorum id non esse, patet ex eo, quod tot hominum diversorum oculi idem in eodem loco simul conspexerint; quod, oculo immoto, ad motum tubum in aliam aliamque chartae partem meaverit; quod, tubo immoto, motum oculum non fuerit sequutum. In vitro non fuisse, probavit eiusdem circumactio: nam in eodem chartae loco facula constanter haesit. Sed neque in ipsa charta id haesisse splendoris, inde colligas, quod solis orbitam, in charta oberrantem, continenter sequeretur. Unde, cum vitiosum intercurrerit hic penitus nihil, esse hanc emphasin, evidens est: et non in aëre, iisdem rationibus quibus est de maculis assertum; carent enim hae faculae aeque omni parallaxi atque ipsae(1512) maculae: a quibus tamen discrepant in eo quod rariores et pauciores appareant ipsis maculis; quod ad margines tantum solis sub ingressum atque exitum, in medio vero nunquam, idque tridui quatriduive spatio, compareant; quod difficulter, idque vix nisi tubis clarissimis et figura solis mota super chartam, in conspectum sese prodant. Cetera cum maculis videntur habere communia. Quid sint, ignoro.
Baccio la mano a V. S., et le prego ogni bene.
Di Augusta, a 18 di Ottobre 1613.
Di V. S. molto Ill.e et Ecc.maAff.mo Servit.e
Marco Velseri L.o
| |
Augusta Ottobre Servit Velseri L
|