Sed cur dissitis tam regionibus viri consurgant, qui sibi hoc inventum arrogent, scito. Literatiores omnes, qui a diversis mundi partibus Neapolim confluunt, semper me conveniunt, secreta multa a me discunt, multa me docent, amice nundinamur, datis acceptisque arcanis convenimus. Telescopium multis ostendi (lubet hoc uti nomine, a meo Principe reperto), qui in suas regiones reversi, inventionem sibi adscribunt. Fateor ingenue, non tam affabre expolitum comptumque: valde tamen gratulor, tam rude et exile meum inventum ad tam ingentes utilitates exaltatum; cum nuper, ope et ingenio doctissimi mathematici Galilaei Galilaei (non enim simplici, sed duplicibus et doctissimis Galilaeis, ad tam arduum et excellens facinus reperiendum, opus erat), tot planetae coelo oberrent, tot nova sydera firmamento renideant, quae tot saeculis delituerant, ut opera maximi et divini Conditoris locupletiora conspiciantur. Opera manuum Tuarum annunciat fìrmamentum. Magnum profecto et invidendum inventum, quod non parvam aliis ansam praebebit maiora inveniendi.
Perspexeram ante in lunae orbita cavitates et eminentias...(1568) pleiadum et aliarum imaginum minora sydera; sed errantium circa Iovis stellam, instrumenti imperfectio et morbosa senectus vetuit. Retulit tamen P. Paulus Lembus Iesuita, de mathematica (cum quo mihi cara intercessit necessitudo) et mechanica benemeritus, eorum motus observasse, non a Galilaeo absonos; quae mihi facile persuadeo....
FINE DEL VOLUME UNDECIMO.
INDICE CRONOLOGICODELLE LETTERE CONTENUTE NEL VOL. XI
| |
Neapolim Principe Galilaei Galilaei Galilaeis Conditoris Tuarum Iovis Paulus Lembus Iesuita Galilaeo
|