Di Parma, li 5 di Genn.o 1629.
S.r Galileo Galilei.
Al piacere di V. S.
Il Car. Aldobrandini.
Fuori: All'Ill.re Sig.reIl S.r Galileo Galilei.
Firenze.
1367**.
ALBERTO GONDI a GALILEO in Firenze.
Lione, 5 gennaio 1619.
Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. X, car. 56. - Autografa.
Clarissimo aeque ac Doctissimo Viro Galilaeo de Galilaeis
Albertus Gondius
S. P. D.
Nominis ac doctrinae tuae fama, quae, totum iam orbem pervagata, iampridem aures nostras implevit, animum quoque impulit vehementius, ut dum tui amore aestuaret, occasiones etiam tecum, saltem per literas, colloquendi et quaereret diligentius et inventas non minus studiose captaret et amplexaretur. Hinc factum est ut, dum affine tuo D. Roberto Galilaeo utor perquam familiarissime, in eam spem venerim, fore ut ex eius consuetudine in tuam amicitiam feliciter insinuarem; ideoque hominem rogavi etiam atque etiam ut has ad te mitteret literas, et pro ea benevolentia quae mihi cum illo intercedit, aditum ad tuam amicitiam, qua nihil sane gratius accidere mihi potest, aperiret. Impetravi, ni fallor, ab illo, dummodo tu nobis faciles aures accommodes, et commercium hoc nostrarum literarum pergratum tibi evenire patiaris. Scientiarum illarum studia, quibus inter peritissimos quosque gloriosissime flores, ut me sibi iampridem penitus rapuerunt, ita quoque me tibi strictissime devinctum addixerunt. Gratulor patriae meae, quae tantum orbi lumen protulit; sed gratulor vereque gratulor iis qui tua coram frui possunt consuetudine. Nos, tanto a te divisi intervallo, hanc iacturam literarum frequentia, si tibi grave non erit, resarciemus; ideoque primis his peto ut, pro tua humanitate, si quid super cometa qui nuper apparuit annotaveris, ad nos mittere velis.
| |
Parma Genn Galileo Galilei Car All'Ill Sig Galileo Galilei Firenze Doctissimo Viro Galilaeo Galilaeis Gondius Roberto Galilaeo
|