Nos quoque nostras observationes, si cordi tibi futuras intelligamus, deinceps mittemus: in presentiarum enim iter, quod Parisios adornamus, astronomicis calculis diutius immorari non patitur. Sed ubi primum illuc pervenero, et quietiorem sedem et tranquillius otium nactus ero, in opus incumbam sedulo, et quidquid elucubravero, si tibi gratum fore mihi persuasero, quamprimum ad te defere[nd]um curabo; et si quid in nobilissima urbe, et doctorum virorum frequentia celeberrima, tua dignum cognitione didicero, non patiar eo vacuas meas literas ad te permeare. Interea hominem ignotum quidem, tui tamen amantem, redama, et aeternum bene vale.
Lugduni, Nonis Ianuar. an. 1619.
Servus tibi Addictissimus
Albertus Gondius.
Fuori: Al molto Ill.re Sig.r mio Osser.moIl Sig.r Galileo Galilei, in
Firenze.
1368**.
GIOVANNI REMO a GALILEO in Firenze.
Innsbruck, 12 gennaio 1619.
Bibl Naz. Fir. Mss. Gal., P. III, T. VII, 2, Car. 83-84. - Autografa.
Admodum Illustris ac Eccell.me Vir,
Tua laus per totum volat orbem. Te ante decennium Patavii cognovi, tu autem me non item: statim etiam discessisti. Magnam de te spem et opinionem concepi, quod te vidi transscendisse communes astrologorum, vel potius astronomorum, hypotheses, et ad summum usque volitasse. Certe non cuivis patet adire Corinthum. Ego misereor quandoque communis Peripateticorum scholae; sed quis vult esse omnium paedagogus et, vel invitus, doctor?
Ill.mus noster Dux Caesius aliquoties me exhortatus est et serio ut tibi scriberem: certe temporis iniuria me semper detinuit.
| |
Parisios Nonis Ianuar Addictissimus Gondius Ill Sig Osser Sig Galileo Galilei Firenze Naz Car Illustris Eccell Vir Patavii Corinthum Peripateticorum Dux Caesius
|